monumenta.ch > Cassiodorus > 24 > 133 > 1 > 17 > 13 > 9 > 127 > 40 > 105 > 42 > 14 > 5 > 38 > 68 > bsbClm14613.143 > 106 > 13 > 119 > 108 > 5 > VESPASIANUS VII. > THEODOSIUS XXXIX. > TIB. CAESAR III. > 39 > 23 > 43 > 50 > 6
Cassiodorus, Institutiones, 1, V. De Salomone. <<<     >>> VII. De Evangeliis.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT VI. De Hagiographis.

1 Sequitur Hagiographorum codex sextus, habens libros octo, qui in capite suo continet Iob praeclarum patientiae gloriosumque documentum. Quem labore beati Hieronymi Latina lingua, sicut et alia multa cautissime translatum expositumque promeruit: cuius explanationibus actum est, ut, sicut Dominus de ipso testari dignatus est, inculpabiliter cuncta locutus fuisse doceatur.
2 Quanta enim liber ille continet suavia sacramenta verborum, sicut beatus Hieronymus dicit in epistola quam dirigit ad Paulinum [Epist. CIII, circa medium]? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur, omnesque leges dialecticae propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Quod si ita est, nec aliter esse potest quam quod tanti viri celebrat auctoritas, ubi sunt qui dicunt artem dialecticam a Scripturis sanctissimis non coepisse?
3 Singula in eo verba plena sunt aenigmatibus, propositionibus et quaestionibus sacris; et (ut de caeteris sileam) resurrectionem carnis sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius aliquid scripsisse videatur. Sic enim ait: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius; reposita est haec spes mea in sinu meo [Iob. XIX, 25]. Sanctus quoque Augustinus in eodem libro adnotationes faciens, eum solita curiositate tractavit.
4 Quidam etiam est anonymus, ex cuius stylo beatum esse suspicamur Hilarium, qui commenta libri ipsius conscripsit in ordinem. Quae si legatis attente, poterunt vos diligenter instruere. Magnus plane liber Iob, et in solamen humani generis utilitatemque conscriptus, quando sanctus vir tanta et talia pertulisse monstratus est, ut levia sibi unusquisque peccator faciat, quaecunque se sustinere cognoscit.
5 Tobiae autem in libris quinque, Esther in libris sex, Iudith in libris septem, et Machabaeorum in libris decem, expositio in Latinum sermonem praedicti Bellatoris presbyteri, ut praevalet, labore collecta est. Quorum tamen librorum titulos sub brevitate collegi, quando instructionis non minimum creditur esse compendium res fusas latissime paucis sermonibus indicare.
6 His enim remediis lectoris animus introductus saluberrimam Scripturarum seriem provocatus excurrit. Sed eos, licet historici sint, et planissima relatione fundantur, tamen propter virtutes excellentissimas morum conscriptos esse cognoscite; ut patientiam, ut spem, ut charitatem, ut etiam in feminis fortitudinem, ut pro Deo contemptam praesentis saeculi vitam, vel caetera quae illic virtutum genera, Domino praestante, floruerunt, nostris animis competenter infunderent.
7 In Esdrae vero libris duobus Graeco sermone singulas homilias expositas Origenis inveni, quae eiusdem religiosi viri Bellatoris labore translatae sunt. Nam et sanctus Ambrosius in libro Patriarcharum, ubi de persona Ioseph [ed., Esdrae] ipse loquitur, secundum librum Machabaeorum exempli causa commemorat: cuius maximam partem, ad demonstrandam tolerantiam, eloquentiae suae dulcissimo liquore patefecit.
8 Libri vero Machabaeorum a supradicto amico nostro Bellatore sedula expositione, Domino iuvante, confecti sunt: ne tam magna lectio inexplanata forsitan linqueretur, quae nobis tot virtutum exempla declaravit.
Cassiodorus HOME

bmv294.60 csg199.34 hab79.24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik